Page images
PDF
EPUB

1246.

Tartaria populi.

Chingis ortus res gesta.

Naymani. ¶Infra cap. 25.

Fratres

discordantes oppressi.

De initio imperii sive Principatus eorum.

Cap. 8.

TE
Erra quidem illa Orientalis, de qua dictum est suprà,
quæ Mongal nominatur, quatuor quondam habuisse
populos memoratur. Unus eorum Yeka Mongal, id est,
magni Mongali vocabantur. Secundus Sumongal, id est,
aquatici Mongali, qui seipsos appellabant Tartaros, à
quodam fluvio per eorum terram currente, qui Tartar
nominatur. Tertius appellabatur Merkat. Quartus verò
Metrit. Omnes unam personarum formam & unam lin-
guam habebant hi populi, quamvis inter se per Principes
ac provincias essent divisi. In terra Yeka Mongal quidam
fuit, qui vocabatur Chingis. Iste cœpit robustus venator
esse: didicit enim homines furari, & prædam capere. Ad
alias terras ibat, & quoscunque poterat, captivabat, sibique
associabat. Homines quoque suæ gentis inclinavit ad se,
qui tanquam Ducem sequebantur ipsum ad malè agendum.
Cœpit autem pugnare cum Sumongal, sive cum Tartaris,
& Ducem eorum interfecit, multoque bello sibi Tartaros
omnes subjecit, & in servitutem redegit. Post hæc cum
istis omnibus contra Merkatas, juxta terram positos Tar-
tarorum pugnavit, quos etiam bello sibi subjecit. Inde
procedens contra Metritas pugnam exercuit, & illos etiam
obtinuit. Audientes Naymani, quòd Chingis taliter
elevatus esset, indignati sunt. Ipsi enim habuerant Im-
peratorem strenuum valdè, cui dabant tributum cunctæ
nationes prædictæ. Qui cùm esset mortuus, filii ejus
successerunt loco ipsius. Sed quia juvenes ac stulti erant,
populum tenere nesciebant, sed ad invicem divisi ac scissi
erant. Unde Chingi prædicto modo jam exaltato, nihilo-
minus in terras prædictas faciebant insultum, & habitatores
occidebant, ac diripiebant prædam eorum. Quod audiens
Chingis, omnes sibi subjectos congregavit. Naymani &
Karakytay ex adverso similiter in quandam vallem strictam
convenerunt, & commissum est prælium, in quo Naymani
& Karakytay à Mongalis devicti sunt. Qui etiam pro

1246.

majori parte occisi fuerunt, & alii, qui evadere non potue-
runt, in servitutem redacti sunt. In terra prædictorum
Karakytaorum Occoday Cham, filius Chingischam, post- Occoday
quam imperator fuit positus, quandam civitatem ædificavit, Cham.
quam Chanyl appellavit. Prope quam ad Meridiem est
quoddam desertum magnum, in quo pro certo sylvestres Homines syl-
homines habitare dicuntur, qui nullatenus loquuntur, vestres.
nec juncturas in cruribus habent, & si quando cadunt,
per se surgere non valent. Sed tamen discretionem
tantam habent, quòd filtra de lana Camelorum, quibus
vestiuntur, faciunt & contra ventum ponunt. Et si
quando Tartari pergentes ad eos vulnerant eos sagittis,
gramina in vulneribus ponunt, & fortiter ante ipsos
fugiunt.

De mutua victoria ipsorum & Kythaorum.
Cap. 9.

Mo

[L 41.]

**Haythono to Paulo Veneto sunt Cathay.

Tartarorum

Ongali autem in terram suam revertentes, se contra Kythaos ad prælium paraverunt, & castra moventes, eorum terram intraverunt. Quod audiens eorum Imperator, venit cum exercitu suo contra illos, & commissum est Cathayna prælium durum, in quo Mongali sunt devicti, omnesque clades. nobiles eorum, qui erant in exercitu, præter septem occisi sunt. Unde cùm illis volentibus aliquam impugnare regionem, minatur aliquis stragem, adhuc respondent : Olim etiam occisi non nisi septem remansimus, & tamen modò crevimus in multitudinem magnam, ideoque non terremur de talibus. Chingis autem & alii, qui remanserunt, in terram suam fugerunt. Cumque quievisset aliquantulum, præparavit se rursus ad prælium, & processit contra terram Huyrorum. Isti sunt homines Christiani de secta Nestorianorum. Et hos etiam Mon- Nova gali devicerunt, eorumque literam acceperunt ; prius enim victoria. scripturam non habebant, nunc autem eandem Mongal- Litera. orum literam appellant. Inde contra terram Saruyur, & contra terram Karanitarum, & contra terram Hudirat processit, quos omnes bello devicit. Inde in terram suam rediit, & aliquantulum quievit. Deinde convocatis omni

1246.

bus hominibus suis, contra Kythaos pariter processerunt, diuque contra illos pugnantes, magnam partem terræ illorum vicerunt, eorumque Imperatorem in civitatem suam majorem concluserunt. Quam & tam longo tempore obsederunt, quod exercitus expensæ omninò defecerunt. Cumque jam quod manducarent, penitus non haberent, præcipit Chingischam suis, ut de decem hominibus unum ad manducandum darent. Illi verò de civitate machinis & sagittis viriliter contra istos pugnabant, & cùm deficerent Argentum loco lapides, argentum & maximè liquefactum projiciebant. lapidum in hos Civitas siquidem illa multis erat divitiis plena. Cumque tem projectum. diu Mongali pugnassent, & eam bello vincere non possent, unam magnam sub terra viam ab exercitu usque ad medium civitatis fecerunt, & prosilientes in medium ejus, contra cives pugnaverunt. Illi quoque, qui Illi quoque, qui extra remanserant, eodem modo contra illos pugnabant. Denique concidentes portas civitatis intraverunt, & imperatorem cum pluribus occidentes urbem possederunt, aurumque & argentum, & omnes ejus divitias abstulerunt. Et cùm illi terræ suos homines præfecissent, in terram propriam reversi sunt. Chingis Tunc primum Imperatore Kythaorum devicto, factus est salutatur Chingischam imperator. Quandam tamen partem illius Imperator. terræ, quia posita erat in mari, nullatenus devicerunt usque Cathaynorum hodie. Sunt autem Kytai homines pagani, habentes literam literæ & re- specialem, & etiam, ut dicitur, veteris & novi Testamenti ligio.

Opificiorum

ἐξοχη.

scripturam. Habent etiam vitas patrum & eremitas & domos, in quibus orant temporibus suis, ad modum Ecclesiarum factas. Quosdam etiam sanctos habere se dicunt, & unum Deum colunt. Christum JESUM Dominum venerantur, & credunt vitam æternam, sed non baptizantur. Scripturam nostram honorant ac reverentur. Christianos diligunt, & eleemosynas plures faciunt, homines benigni satis & humani videntur. Barbam non habent, & in dispositione faciei cum Mongalis in parte concordant. Meliores artifices in mundo non inveniuntur in omnibus operibus, in quibus homines exercentur. Terra eorum est opulenta nimis in frumento & vino, auro & serico ac rebus

cæteris.

De pugna ipsorum contra Indiam minorem &

CU

majorem. Cap. 10.

Um autem Mongali cum Imperatore suo Chingischam post præfatam victoriam aliquantulum quievissent,

I 246.

exercitus suos diviserunt. Imperator siquidem unum de Thossut Can, filiis suis nomine Thosut, quem etiam Can, id est, Impera- Chingis F. torem appellabant, cum exercitu contra Comanos misit, quos ille multo bello devicit, & postmodum in terram

*Vide scolion

Veneti.

suam rediit. Alium verò filium cum exercitu contra Indos India minor misit, qui & minorem Indiam subjecit. Hi sunt nigri debellata. Sarraceni, qui Ethipes sunt vocati. Hic autem exercitus ad pugnam contra Christianos, qui sunt in India majori, Regis majoris processit. Quod audiens Rex illius terræ, qui vulgò vulgò* India strataPresbyter Johannes appellatur, contra illos venit exercitu gema. congregato. Et faciens imagines cupreas hominum, in lib. 1. cap. unamquanque posuit in sella super equum. Posuit & 51. M. Pauli interius ignem, & hominem cum folle super equum post imaginem. Itaque cum multis equis & imaginibus, taliter præparatis, ad pugnam contra Mongalos seu Tartaros processerunt. Et cùm ad locum prælii pervenissent, equos istos unum juxta alium præmiserunt. Viri autem, qui erant retrò, nescio quid super ignem, qui erat intra imagines, posuerunt, & cum follibus fortiter sufflaverunt. Unde factum est, ut ex Græco igne homines & equi comburerentur, & etiam aër ex fumo denigraretur. Túmque super Tartaros sagittas jecerunt Indi, ex quibus multi Victoria. vulnerati fuerunt & interfecti. Sícque ejecerunt illos cum magna confusione de suis finibus, nec unquam, quod ad ipsos ultra redierint audivimus.

Qualiter ab hominibus caninis repulsi, Buritha- [I. 42.] bethinos vicerunt. Cap. 11.

CU

Um autem per deserta redirent, in quandam terram venerunt, in qua, sicut nobis apud Imperatoris curiam per clericos Ruthenos, & alios, qui diu fuerant inter ipsos, firmiter asserendo referebatur, monstra quædam, imaginem

1246.

canibus mon

De monstrosis fœmineam habentia, repererunt. Quas cùm per multos mulieribus & interpretes interrogassent, ubi viri terræ illius essent, restrosa narratio. sponderunt, quòd in illa terra quæcunque fœminæ nascebantur, habebant formam humanam, masculi vero speciem caninam. Dumque moram in terra illa protraherent, Canes in alia fluvii parte convenerunt. Et cùm

Forsan

autem videri allegorica allusio possit ad Canibales de quibus Petrus Martyr Mediolan.

de rebus Oceanicis.

Burithabeth

regio.

Incolarum

mores.

Alia Chingis expeditio.

esset hyems asperrima omnes se in aquam projecerunt. Post hæc incontinenti sponte in pulverem volvebantur, sicque pulvis admixtus aquæ super eos congelabatur, & ut ita pluries fecerunt, glacie super eos depressata, cum impetu magno contra Tartaros ad pugnam convenerunt. At verò cum illi sagittas super eos jaciebant, ac si super lapides sagittassent, retrò sagittæ redibant. Alia quoque arma eorum in nullo eos lædere poterant. Ipsi verò Canes insultum in Tartaros facientes, morsibus vulneraverunt multos, & occiderunt, sicque illos de suis finibus ejecerunt. Unde adhuc inter illos est proverbium de hoc facto, quod dicunt ad invicem ridendo: Pater meus vel frater meus à Canibus fuit occisus. Mulieres autem illorum, quas ceperant, ad terram suam duxerunt, & usque ad diem mortis eorum ibidem fuerunt. Cùm autem exercitus ille Mongalorum rediret, venit ad terram Burithabeth, cujus habitatores pagani sunt, & hos Tartari bello vicerunt. Hi consuetudinem habent mirabilem, imò potius miserabilem. Cùm enim alicujus pater humanæ naturæ solvit debitum, congregant omnem parentelam, & comedunt eum. Hi pilos in barba non habent, imò ferrum quoddam in manibus, sicut vidimus, portant, cum quo semper barbam, si forte crinis aliquis in ea crescit, depilant. Multum etiam deformes sunt. Inde verò ille Tartarorum exercitus in terram suam est reversus.

Qualiter à montibus Caspiis, & ab hominibus subterraneis repulsi sunt. Cap. 12.

C Hingischam etiam illo tempore, quo dimisit alios

exercitus contra Orientem, per terram Kergis cum expeditione perrexit, quos tamen tunc bello non vicit, & ut nobis dicebatur, ibidem usque ad montes Caspios

« PreviousContinue »