Page images
PDF
EPUB

I246.

Cyclopedes.

Armenia
Georgia sub-

acta.

Soldanus

Halapia.

+

Calipha

Baldacensis.

Tartarorum militaris disciplina.

quædam, monstra invenerunt, effigiem humanam habentia, quæ non nisi unum brachium cum manu in medio pectoris, & unum pedem habebant, & duo cum uno arcu sagittabant, adeoque fortiter currebant, quòd equi eos investigare non poterant. Currebant autem super unum pedem illum saltando, & cùm essent fatigati, taliter eundo ibant super manum & pedem, se tanquam in circulo revolvendo. Cumque sic etiam fesse essent, iterum secundùm priorem modum currebant. Hos Isidorus Cyclopedes appellat. Et ex eis Tartari nonnullos occiderunt. Et sicut nobis à Ruthenis Clericis in curia dicebatur, qui morantur cum Imperatore prædicto, plures ex eis nuncii venerunt in legatione ad curiam Imperatoris, superiùs annotati, ut possent habere pacem cum illo. Inde procedentes venerunt in Armeniam, quam bello devicerunt, & etiam Georgiæ partem. Alia verò pars venit ad mandatum eorum, & singulis annis dederunt, & adhuc dant ei pro tributo xx. millia Yperperarum. Hinc ad terram Soldani Deurum, potentis & magni, processerunt, cum quo etiam pugnantes, ipsum devicerunt. Denique processerunt ulterius debellando ac vincendo usque ad terram Soldani Halapiæ, & nunc etiam terram obtinent, alias quoque terras ultra illas proponentes impugnare: nec postea reversi sunt in terram suam usque hodie. Idemque exercitus contra terram Caliphi Baldach perrexit, quam etiam sibi subdidit, & ut CCCC. Byzantios, exceptis Baldekinis cæterisque muneribus, ei quotidiè pro tributo daret, obtinuit. Sed & quolibet anno mittunt nuncios ad Caliphum, ut ad eos veniat. Qui cum tributo munera magna trasmittens, ut eum supportent, rogat. Ipse autem Imperator Tartarorum munera quidem accipit, & nihilominus ut veniat, pro eo mittit.

Qualiter Tartari se habent in præliis.

OR

Cap. 17.

Rdinavit Chingischam Tartaros per Decanos & centenarios & millenarios. Decem quoque millenariis præponunt unum, cunctoque nihilominus exercitui duos aut tres Duces, ita tamen ut ad unum habeant respectum. Cumque in bello contra aliquos congrediuntur, nisi com

1246.

muniter cedant, omnes qui fugiunt, occiduntur. Et si [I. 45.] unus aut duo, vel plures ex decem audacter accedunt ad pugnam, alii verò ex illo Denario non sequuntur, similiter occiduntur. Sed etiam si unus ex decem vel plures capiuntur, socii eorum si non eos liberant, ipsi etiam occiduntur. Porrò arma debent habere talia. Duos arcus vel Armatura. unum bonum ad minus. Tresque pharetras sagittis plenas, & unam securim & funes ad machinas trahendas. Divites autem habent gladios in fine acutos, ex una parte tantùm incidentes, & aliquantulum curvos. Habent & equos armatos, crura etiam tecta, galeas & loricas. Verùm loricas & equorum cooperturas quidam habent de corio, super corpus artificiosè duplicato vel etiam triplicato. Galea verò superius est de chalybe, vel de ferro: sed illud, quod in circuitu protegit collum & gulam, est de corio. Quidam autem de ferro habent omnia supradicta, in hunc modum formata. Laminas multas tenues ad unius digiti latitudinem & palmæ longitudinem faciunt, & in qualibet octo foramina parvula facientes, interius tres corrigias strictas & fortes ponunt. Sicque laminas, unam alii quasi per gradus ascendendo, supponunt. Itaque laminas ad corrigias, tenuibus corrigiolis per foramina prædicta immissis, ligant, & in superiori parte corrigiolam unam ex utraque parte duplicatam cum alia corrigiola consuunt, ut laminæ simul benè firmiterque cohæreant. Hæc faciunt tam ad cooperturas equorum, quàm ad armaturas hominum. Adeoque faciunt illa lucere, quod in eis potest homo faciem suam videre. Aliqui verò in collo ferri lanceæ uncum habent, cum quo de sella, si possunt, hominem detrahant. Sagittarum eorum ferramenta sunt acutissima, ex utraque parte quasi gladius biceps incidentia, semperque juxta pharetram portant limas ad acuendum sagittas. Habent verò scuta de viminibus, aut de virgulis facta. Sed non credimus, quòd ea soleant portare, nisi ad castra & ad custodiam Imperatoris ac principum, & hoc tantùm de nocte. In bellis astutissimi sunt: Usus bellorum. quia per annos xlii. cum cæteris gentibus dimicârunt.

Cùm autem ad flumina pervenerunt, majores habent Mos tranandi rotundum ac leve corium, in cujus summitate per circui- flumina.

1246.

Παραίνεσις

de bello contra Tartaros gerendo.

tum ansas crebras facientes, funem imponunt ac stringunt, ita quod in circuitu quasi ventrem efficiunt, quem vestibus ac rebus cæteris replent, fortissimeque ad invicem comprimunt. In medio autem ponunt sellas & alias res duriores: ibi quoque sedent homines. Hujusmodi navim ad equi caudam ligant, & hominem, qui equum regat, pariter natare faciunt, vel habent aliquando duos remos, cum quibus remigant. Equo igitur in aquam impulso, omnes alii equi sequuntur illum, & sic transeunt fluvium. Pauperior autem quilibet unam bursam vel saccum de corio benè consutum habet, in quo res suas omnes imponit, & in summitate fortiter ligatum, ad equi caudam suspendit, sicque modo prædicto transit.

Qualiter resistendum sit eis. Cap. 18.

Nullam

Ullam æstimo provinciam esse, quæ per se possit eis resistere quia de omni terra potestatis suæ solent homines ad bellum congregare. Et siquidem vicina provincia non vult eis opem ferre, quam impugnant, delentes illam, cum hominibus, quos ex illa capiunt, contra aliam pugnant. Et illos quidem in acie primos ponunt, & si malè pugnant, ipsos occidunt. Itaque si Christiani eis resistere volunt, oportet quòd Principes ac rectores terrarum in unum conveniant, ac de communi consilio eis resistant. Habeantque pugnatores arcus fortes & balistas, quas multùm timent, sagittasque sufficientes, dolabrum quoque Ferri tempera de bono ferro, vel securim cum manubrio longo. Ferramenta verò sagittarum more Tartarorum, quando sunt calida, temperare debent in aqua, cum sale mixta, ut fortia sint ad penetrandum illorum arma. Gladios etiam & lanceas cum uncis habeant, qui volunt, ad detrahendum illos de sella, de qua facillimè cadunt. Habeant & galeas & arma cætera, ad protegendum corpus & equum ab armis & sagittis eorum, & si qui non ita sunt armati, debent more illorum post alios ire, & contra ipsos arcubus vel balistis trajicere. Et sicut dictum est suprà de Tartaris, debent acies suas ordinare, ac legem pugnantibus imponere. Quicunque conversus fuerit ad prædam ante victoriam,

mentum.

1246.

maximam debet pœnam subire: talis enim apud illos occiditur absque miseratione. Locus ad prælium, si fieri potest, eligendus est planus, ut undique possint videre, nec omnes debent in unum convenire, sed acies multas & divisas, nec tamen nimis distantes ab invicem, facere. Contra illos, qui primò veniunt, debent unam aciem mittere, & alia parata sit ad juvandum illam opportuno tempore. Habeant & speculatores ex omni parte, qui videant, quando veniunt acies cæteræ. Nam ideò semper debent aciem contra aciem, ut ei occurrant, mittere, quoniam illi semper nituntur adversarios in medio concludere. Hoc autem acies caveant, ne si etiam illi fugere videantur, diu post illos currant, ne fortè, sicut_facere solent, ipsos ad paratas insidias trahant: quia plus fraudulentia quàm fortitudine pugnant. Et iterum ne fatigentur equi eorum: quia nostri multitudinem non habent equorum. Tartari verò quos equitant die una, non ascendunt tribus diebus, vel quatuor postea. Præterea si cedunt Tartari, non ideò debent nostri recedere, vel ab invicem separari: quoniam hoc simulando faciunt, ut exercitus [I. 46.] dividatur, & sic ad terræ destructionem liberè ingrediantur. Cæterùm Duces nostri die noctúque facere debent exercitum custodiri: nec jacere spoliati, sed semper ad pugnam parati: quia Tartari quasi Dæmones semper vigilant, excogitantes artem nocendi. Porrò si aliqui Tartarorum in bello de suis equis projiciuntur, statim capiendi sunt, quia quando sunt in terra fortiter sagittant, & equos hominesque vulnerant.

De itinere Fratris Johannis de Plano carpini usque ad primam custodiam Tartarorum. Cap. 19. Nos igitur ex mandato sedis Apostolicæ cùm iremus ad

Orientis nationes, elegimus prius ad Tartaros proficisci quia timebamus, ne per illos in proximo Ecclesiæ Dei periculum immineret. Itaque pergentes, ad regem Itinerarium Boëmorum pervenimus: qui cùm esset nobis familiaris, Joann. & sociorum legaconsuluit, ut per Poloniam & Russiam iter ageremus. torum. Habebat enim consanguineos in Polonia, quorum auxilio

I246.

Silesia.

Russiam intrare possemus. Datisque literis & bono conductu, fecit & expensas nobis dari per curias & civitates Boleslaus Dux ejus, quo usque ad Ducem Slesiæ Bolezlaum, nepotem ejus, veniremus, qui etiam erat nobis familiaris & notus. Hinc & ipse nobis similiter fecit, donec veniremus ad *Mazovia. Conradum, Ducem * Lautisciæ, ad quem tunc, Dei gratia nobis favente, venerat Dominus Wasilico, Dux Russiæ, à quo etiam plenius de facto audivimus Tartarorum : quia nuncios illuc miserat, qui jam redierant ad ipsum. Audito autem, quòd oporteret nos illis munera dare, quasdam pelles castorum & aliorum animalium fecimus emi, de hoc, quod datum nobis fuerat in eleemosynam ad subsidium *Grimislaua, viæ. Quod agnoscentes Dux Conradus &* Ducissa ut Mechovius Cracovia, & Episcopus & quidam milites, plures etiam lib. 1. cap. 9. nobis dederunt hujusmodi pelles. Denique Dux Wasilico à Duce Cracoviæ, & Episcopo atque Baronibus pro nobis attentè rogatus, secum nos in terram suam duxit, & ut aliquantulum quiesceremus, aliquot diebus nos in expensis suis detinuit. Et cùm rogatus à nobis, fecisset Episcopos suos venire, legimus eis literas Domini Papæ, monentis eos, ad sanctæ matris Ecclesiæ unitatem redire. Ad idem quoque nos ipsi monuimus eos, & induximus, quantum potuimus, tam Ducem quàm Episcopos & alios. Sed quia Daniel, frater Dux Daniel, frater Wasiliconis prædicti, præsens non erat, quoniam ad Baty profectus erat, non potuerunt eo tempore finaliter respondere. Post hæc Dux Wasilico transmisit nos usque in Kioviam metropolin Russiæ, cum serviente İbamus tamen in periculo capitis semper propter Lituanos, qui sæpè faciebant insultum super terram Russiæ, & in illis maximè locis, per quos debebamus transire. At per prædictum servientem eramus securi à Ruthenis, quorum etiam maxima pars occisa vel captivata erat à Tartaris. Porrò in Danilone usque ad mortem tunc infirmati fuimus. Nihilominus tamen in vehiculo per nivem & frigus magnum trahi nos fecimus. Cùm ergò Kioviam pervenimus, habuimus de via nostra consilium cum millenario ac cæteris ibidem nobilibus. Qui responderunt nobis, quòd si duceremus equos illos, quos tunc

Litera Papa ad Russos.

Basilii.

Lituani.

uno.

« PreviousContinue »