Page images
PDF
EPUB

1246.

mirabiliter inordinatus. In media etiam æstate quando in aliis partibus solet calor maximus abundare; ibi sunt tonitrua magna & fulgura, ex quibus homines quàm plurimi occiduntur. Cadunt etiam ibi eodem tempore maximæ nives. Ibi sunt etiam frigidissimorum ventorum Maxima tam maximæ tempestates, quod cum labore vix possunt nives in estate homines aliquando equitare. Unde cum essemus apud ordam (sic enim stationes imperatoris apud eos & principum appellantur) jacebamus in terra præ magnitudine venti prostrati, & propter pulveris multitudinem videre minime poteramus. In ea etiam in hyeme nusquam pluit, sed in

in Tartaria.

resolutione.

& tam modicum, quod vix potest aliquando pulverem & radices graminum madidare. Grando etiam Grando ibi sæpe maxima cadit. Unde eo tempore quando fuit maxima. electus, & in sede regni poni debuit imperator, nobis in curia existentibus, tanta cecidit grando, quod ex subita Maxima inunresolutione, sicut plenius intelleximus, plusquam centum & datio ex subita quadraginta homines in eadem curia fuerunt submersi. grandinis Res autem & habitacula plura deducta fuerunt. Ibi est etiam in æstate subito magnus calor, & repente maximum frigus. In hyeme vero in aliqua parte cadunt maximæ nives, in alia autem parvæ. Et ut breviter de terra concludam, magna est, sed aliter, sicut vidimus oculis nostris, (quia per ipsam circuendam quinque mensibus Iter quinque & dimidium ambulavimus) multo vilior est, quàm mensium &

dicere valeamus.

De formis Tartarorum, de conjugio, vestibus &

habitaculis eorum.

Cap. 2.

dimidii.

Icto de terra, de hominibus est dicendum. Primò quidem formas describemus personarum. Secundò de ipsorum conjugio supponemus. Tertio de vestibus. Quarto de habitaculis. Quinto de rebus eorum. Forma personarum ab hominibus aliis est remota. Inter oculos enim & genas plusquam alii [I. 23.] homines sunt lati. Genæ etiam satis prominent a maxillis. Graciles sunt generaliter in cingulo exceptis quibusdam paucis. Pene omnes sunt mediocris staturæ.

1246.

Barba fere omnibus minime crescit. Aliqui tamen in inferiori labio & in barba modicos habent crines, quos minime tondent. Super verticem capitis in modum clericorum habent coronas, & ab aure una usque ad aliam, ad latitudinem trium digitorum similiter omnes radunt. Quæ rasuræ coronæ prædictæ junguntur. Super frontem etiam ad latitudinem duorum digitorum similiter omnes radunt. Illos autem capillos qui sunt inter coronam & prætaxatam rasuram crescere usque ad supercilia sinunt. Et ex utraque parte frontis tondendo plusquam in medio crines faciunt longos: reliquos vero crines permittunt crescere ut mulieres. De quibus faciunt duas cordas, & ligant unamquamque post aurem. Pedes etiam modicos habent. Uxores vero habet unusquisque quot potest tenere. Aliquis centum, aliquis quinquaginta, aliquis decem, aliquis plures vel pauciores : & omnibus parentibus generaliter junguntur, excepta matre, filia, vel sorore ex eadem matre, sororibus etiam ex patre: tamen & uxores patris post mortem ducere possunt. Uxorem etiam fratris alter frater junior post mortem vel alius de parentela junior ducere tenetur. Reliquas mulieres omnes sine ulla differentia ducunt in uxores, & emunt eas valde pretiosè a parentibus suis. Post mortem maritorum de facili ad secunda conjugia non migrant, nisi quis velit Vestes. suam novercam ducere in uxorem. Vestes autem tam

virorum quàm mulierum sunt uno modo formatæ. Palliis, cappis vel capputiis vel pellibus non utuntur. Tunicas vero portant de Bukeramo, purpura, vel Baldaquino in hunc modum formatas. A supremo usque deorsum sunt scissæ, quia ante pectus duplicantur. A latere vero sinistro una, & in dextris tribus ligaturis nectuntur, & in latere & in sinistro usque ad brachiale sunt scissæ. Pellicia cujuscunque sunt generis in eundem modum formantur: superius tamen pellicium exterius habet pilum, sed a posterioribus est apertum. Habet autem caudulam unam usque ad genua retro. Mulieres vero quæ sunt maritatæ habent tunicam valde amplam & usque ad terram ante scissam. Super caput vero habent unum quid rotundum

1246.

de viminibus vel de cortice factum, quod in longum protenditur ad unam ulnam, & in summitate desinit in quadrum: & ab imo usque ad summum in amplitudine semper crescit, & in summitate habet virgulam unam longam & gracilem de auro vel de argento seu de ligno, vel etiam pennam : & est assutum super unum pileolum, quod protenditur usque ad humeros. ad humeros. Instrumentum prædictum est tectum de buccaramo, sive purpura vel baldaquino sine quo instrumento coram hominibus nunquam vadunt, & per hoc ab aliis mulieribus cognoscuntur. Virgines autem & juvenes mulieres cum magna difficultate a viris suis possunt discerni: quum per omnia vestiuntur ut viri. Pileola habent alia quàm aliæ nationes, quorum formam intelligibiliter describere non valemus. Stationes rotundas habent in modum tentorii præparatas, Tabernacula. de virgis & baculis subtiliter factas. Supra vero in medio rotundam habent fenestram unde lumen ingreditur, & ut possit fumus exire: quia semper in medio ignem faciunt. Parietes autem & tecta filtro sunt cooperta. Ostia etiam de filtro sunt facta. Quædam stationes sunt magnæ, quædam parvæ, secundum dignitatem & hominum parvitatem. Quædam solvuntur subito & reparantur, & super somarios deferuntur. Quædam dissolvi non possunt, sed in curribus deferuntur. Minoribus autem in curru ad deferendum unos bos; majoribus tres vel quatuor, vel etiam plures, vel quod est magis, sufficiunt ad portandum. Quocunque vadunt sive ad bellum, sive aliàs, semper illas deferunt secum. In animalibus sunt divites valde: in Opes in pecore. camelis, bobus, ovibus, capris, & equis. Jumentorum tantam habent multitudinem, quantam non credimus habere totum mundum. Porcos & alias bestias minime habent.

De cultu & de hiis quæ credunt esse peccata, & de divinationibus & ritu funeris eorum, & de purgationibus suorum peccatorum. Cap. 3.

[ocr errors]

Icto de hominibus, dicendum est de ritu: de quo tractabimus in hunc modum. Primo de cultu: secundo de hiis quæ credunt esse peccata: tertio de

1246.

[I. 24.]

Et

divinationibus, & purgationibus peccatorum: quarto de
ritu funeris. Unum Deum credunt, quem credunt esse
factorem omnium visibilium & invisibilium. Et credunt
eum tam bonorum in hoc mundo quàm pœnarum esse
factorem non tamen orationibus vel laudibus, aut ritu
aliquo ipsum colunt. Nihilominus habent idola quædam
de filtro ad imaginem hominis facta; & illa ponunt ex
utraque parte ostii stationis, & subtus illa ponunt
quiddam de filtro in modum uberis factum, & illa
credunt esse pecorum custodes, & eis beneficium lactis &
pullorum præstare. Alia vero faciunt de pannis sericis, &
illa multum honorant. Quidam ponunt illa in pulchro
curru tecto ante ostium stationis: & quicunque aliquid de
illo curru furatur, sine ulla miseratione occiditur. Duces,
millenarii, & centenarii unum semper habent in medio
stationis. Prædictis idolis offerunt primum lac omnis
pecoris & jumenti. Et cum primo comedere & bibere
incipiunt, primo offerunt eis de cibariis & potu.
cum bestiam aliquam occidunt, offerunt cor Idolo quod
est in curru in aliquo cypho, & dimittunt usque
mane, & tunc auferunt de præsenti ejus, & decoquunt
& manducant. Primo etiam imperatori faciunt idolum,
quod ponunt in curru, ante quam stationem honor-
ifice, sicut vidimus ante ordam imperatoris istius, offerunt
munera multa. Equos etiam offerunt ei, quos nullus
audet ascendere usque ad mortem. Alia etiam animalia
eidem offerunt. Quæ vero occidunt ad manducandum,
nullum os ex eis confringunt, sed igni comburunt. Et
etiam ad meridiem tanquam Deo inclinant, & inclinare
faciunt alios nobiles, qui se reddunt eisdem. Unde
nuper contigit quod Michael, qui fuit unus de magnis
ducibus Russiæ, cum ivisset ad se reddendum Bati,
fecerunt eum prius inter duos ignes transire: Post hoc
dixerunt, quod ad meridiem Cyngis can inclinaret.
Qui respondit, quod Bati & servis suis inclinaret libenter,
sed imagini hominis mortui non inclinaret, quia non licet
hoc facere Christianis. Et cum sæpe diceretur, quod
inclinaret, & nollet, mandavit ei prædictus per filium

non

1246.

Michaelis ducis Russia.

Andreas dux

Jeroslai, quod occideretur si non inclinaret. Qui respondit, Martyrium quod potius vellet mori, quàm hoc faceret, quia liceret. At ille satellitem unum misit, qui tam diu contra cor eum in ventre calce percussit, quousque deficeret. Tunc quidam de suis militibus qui astabat confortans eum dixit: Esto robustus quia hæc poena non diu tibi durabit, & statim sequetur gaudium sempiternum: post hoc fuit caput ejus cultello præcisum. Militi vero prædicto fuit caput etiam cultello amputatum. Solem igitur lumina & ignem venerantur & adorant, & aquam & terram, eis ciborum & potus primitias offerentes, & mane potissime antequam comedant & bibant: quia de cultu Dei nullam legem observant. Neminem cogunt suam fidem vel legem negare. Accidit tamen dum adhuc nuper essemus in terra quod Andreas dux de || Sarvogle quæ est in Russia || Vel, Scirfuit apud Bati accusatus, quod educeret equos Tartarorum vogle. de terra & venderet aliàs, & cum tamen non esset pro- Russia. batum fuit occisus: quod audiens junior frater ejus, venit cum uxore occisi ad ducem prædictum Bati, volens supplicare, ne terra tolleretur eisdem. Qui dixit par esse, quod uxorem fratris carnalis prædicti duceret in uxorem : & mulieri præcepit ducere illum in virum secundum consuetudinem Tartarorum. Qui respondit, quod prius vellet occidi, quàm faceret contra legem. At ille nihilominus tradidit eam illi, quamvis renuerat quantum posset: & duxerunt ambo in lecto, & posuerunt puerum super illam plorantem & clamantem, & cogerunt eos commisceri coactione non conditionali, sed absoluta. Quamvis de De superjustitia facienda, vel peccato cavendo nullam habeant stitiosis tradilegem, nihilominus tamen habent aliquas traditiones, quas Exopéia. dicunt esse peccata: quas confinxerunt ipsi & patres eorum. Unum est, cultellum figere in igne, vel etiam quocunque modo tangere cum cultello: vel cum cultello extrahere carnes de caldario: juxta ignem etiam incidere cum securi. Credunt etiam quod sic auferri caput debeat igni. Item appodiare se ad flagellum, cum quo percutitur equus Ipsi enim calcaribus non utuntur. Item tangere flagellis sagittas. Item juvenes aves occidere, vel accipere;

tionibus eorum.

« PreviousContinue »