Page images
PDF
EPUB

1246.

ἀθεύτης.

Sed

cum fræeno equum percutere. Item os cum osse alio frangere. Item lac vel aliquem potum vel cibum super terram effundere. In statione mingere, sed si voluntarie facit occiditur: si autem aliter, oportet quod pecunia solvatur incantatori, qui purificet eos : faciat etiam stationem & ea quæ in ipsa sunt inter duos ignes transire. Sed antequam sic purificetur nullus audet intrare vel aliquid de ipsa portare. Item si alicui morsus imponitur, & deglutire non potest, & de ore suo ejicit eum, fit foramen sub statione, & extrahunt per illud foramen, & sine ulla misericordia occiditur. Item si aliquis calcat limen stationis alicujus ducis interficitur eodem modo. Et multa habent similia, de quibus longum est narrare. homines occidere, aliorum terras invadere, res aliorum accipere, quocunque injusto modo fornicari, aliis hominibus injuriari, facere contra Dei prohibitiones & Dei præcepta, nullum est peccatum apud eos. De vita æterna & damnatione perpetua, nihil sciunt. Credunt tamen quod post mortem in alio seculo vivant, greges multiplicent, comedant, bibant, & alia faciant, quæ in hoc seculo a viventibus hominibus fiunt. Divinationibus, auguriis, aruspiciis, veneficiis, incantationibus multum intendunt. Et cum a dæmonibus ipsis respondetur, credunt quod Deus ipsis loquatur, quem Deum vocant Itoga: sed Comani Cham, id est, imperatorem ipsum appellant, quem mirabiliter timent & reverentur: ac oblationes offerunt multas, & primitias cibi & potus. Secundum autem responsa Cultus luna. ipsius faciunt universa. In principio etiam lunationis vel plenilunio incipiunt quicquid novi agere volunt. Unde illam magnum imperatorem appellant, eique genua flectunt & deprecantur. Solem dicunt esse matrem lunæ, eo quod lumen a sole recipiat. Et ut breviter dicam per ignem. credunt omnia purificari. Unde cum nuncii veniunt ad eos, vel principes, vel qualescunque personæ, oportet ipsos & munera quæ portant per duos ignes transire, ut purificentur. Item si cadit ignis de cœlo super pecora, vel super homines, quod ibidem sæpe contingit, sive aliquid talium evenerit eis, per quod immundos seu infortunatos

[I. 25.]

1246.

se reputant, oportet similiter per incantatores mundari. Et quasi omnem spem suam in talibus posuerunt. Quando Ritus funebris. aliquis eorum infirmatur, ponitur in statione ejus una hasta, & contra illam filtrum circumvolvitur nigrum : & ex tunc nullus audet alienus postes stationum intrare. Et quando incipit agonizare, omnes recedunt ab eo ; quoniam nullus de iis qui morti ejus assistunt, potest ordam alicujus ducis vel imperatoris usque ad novam lunationem intrare. Cum autem mortuus est, si est de majoribus, sepelitur occulte in campo ubi placuerit: sepelitur autem cum statione sedendo in medio ejus, & ponunt mensam ante eum, & alveum carnibus plenum, & cyphum lactis jumentini Sepelitur autem cum eo unum jumentum cum pullo, & equus cum fræno & sella : & alium equum comedunt & stramine corium implent, & super duo vel duo vel quatuor ligna altius ponunt, ut habeat in alio mundo stationem ubi moretur, & jumentum de quo lac habeat, & possit sibi equos multiplicare, & equos etiam in quibus valeat equitare. Aurum & argentum sepeliunt eodem modo cum ipso.

Currus in quo ducitur frangitur, & statio sua destruitur, nec nomen proprium ejus usque ad tertiam generationem audet aliquis nominare. Alius etiam est modus sepeliendi quosdam majores. Vaditur in campo occultè, & ibi gramina removent cum radicibus, & faciunt foveam magnam, & in latere illius foveæ faciunt unam sub terra, & illum servum quem habet dilectum ponunt sub eo, qui jacet tam diu sub eo donec incipit agonizare, deinde extrahunt eum ut valeat respirare, & sic faciunt ter. Et si evadet, postea est liber, & facit quicquid ei placuerit, & est magnus in statione, ac inter parentes illius. Mortuum autem ponunt in foveam, quæ est in latere facta Idem mos cum his quæ superius dicta sunt. Deinde replent foveam sepeliendi fere quæ est ante foveam suam, & desuper gramina ponunt, ut fuerant prius, ad hoc, ne locus ulterius valeat inveniri. Alia faciunt ut dictum est. In terra eorum sunt cœmeteria duo. Unum in quo sepeliuntur imperatores, duces & nobiles omnes : & ubicunque moriuntur, si congruè fieri potest, illuc deferuntur. Sepelitur autem cum eis aurum

in Florida.

1246.

ritus.

& argentum multum. Aliud est in quo sepeliuntur illi qui in Hungaria interfecti fuerunt: multi enim ibidem occisi fuerunt. Ad illa cometeria nullus audet accedere præter custodes, qui ad custodiendum positi sunt ibidem. Et si aliquis accesserit, capitur, spoliatur & verberatur, & valde malè tractatur. Unde nos ipsi nescientes intravimus terminos cœmeterii eorum qui in Hungaria occisi fuerunt, & venerunt super nos sagittæ volantes: sed quia eramus nuncii consuetudinem terræ nescientes, nos liberos dimiLustrationis serunt abire. Parentes autem & omnes alii qui morantur in stationibus suis oportet purificari per ignem: quæ purificatio fit hoc modo. Faciunt duos ignes, & duas hastas ponunt juxta ignes, & unam cordam in summitate hastarum : & ligant super cordam illam quasdam scissuras de buccharamo: sub qua corda & ligaturis inter illos duos ignes transeunt homines, bestiæ & stationes: Et sunt duæ mulieres, una hinc, & alia inde aquam projicientes, & quædam carmina recitantes. Et si aliqui currus ibi franguntur, vel etiam res ibi cadunt aliquæ, incantatores accipiunt. Et si aliquis occiditur à tonitruo, omnes illos homines qui morantur in stationibus illis, oportet prædicto modo ignes transire. Statio, lectus, filtra, currus, vestes, & quicquid talium habuerint, a nullo tanguntur, sed tanquam immunda ab omnibus respuuntur.

De consuetudinibus bonis & malis & cibis eorum.
Cap. 4.

D

Icto de ritu, dicendum est de moribus: de quibus tractabimus hoc modo. Primo dicemus de bonis, secundo de malis: tertio de consuetudinibus: quarto de cibis. Prædicti homines, scilicet Tartari sunt magis Obedientia. obedientes Dominis suis, quàm aliqui homines in hoc mundo, sive religiosi, sive seculares: & magis reverentur eosdem: neque de facili mentiuntur eis. Verbis ad invicem rarò aut nunquam contendunt, factis verò nunquam. Bella, rixæ, vulnera, homicidia inter eos non Abstinentia. Contingunt. Prædones & fures magnarum rerum non inveniuntur inter eos. Unde stationes & currus eorum,

1246.

ubi habent thesaurum suum setis aut vectibus non firmantur. Si aliquæ bestiæ perduntur, quicunque invenerit eas vel dimittit sic esse, vel ducit eas ad homines illos, qui positi sunt ad hoc. Homines autem quorum sunt bestiæ apud eosdem illas requirunt, & absque ulla difficultate recipiunt illas. Unus alium satis honorat: & Comitas. ad invicem sunt satis familiares: Et cibaria quamvis inter illos sint pauca, tamen inter se satis competenter communicant illa; & satis sunt sufferentes. Unde quum Temperantia. jejunant uno die vel duobus diebus nihil comedentes omninò de facili non videntur impatientes, sed cantant & ludunt quasi comederunt bene. In equitando multum sustinent frigus, & calorem nimium patiuntur. Non sunt homines delicati. Invidi ad invicem non videntur. Inter eos quasi nulla placita sunt: nullus alium spernit, sed juvat & promovet quantum congruè potest. Mulieres Castitas eorum sunt castæ: nec de impudicitia earum inter eas aliquid auditur. Verba tamen quædam ex eis in joco satis [I. 26.] habent turpia & impudica. Seditiones verò inter eas rarò vel nunquam audiuntur. Et quamvis multum inebrientur, in ebrietate sua tamen verbis vel facto nunquam contendunt. Nunc de malis moribus eorum est supponendum. Superbissimi aliis hominibus sunt, & despiciunt Insolentia adomnes: ideò quasi pro nihilo reputant, sive nobiles sint, versus exteros. sive ignobiles. Vidimus enim in curia Imperatoris nobilem virum Jeroslaum, magnum Ducem Russiæ, filium etiam Regis & Reginæ Georgiæ, & Soldanos multos, duces etiam Soldanorum nullum honorem debitum re

mulierum.

cipere inter eos. Sed Tartari qui erant eis assignati, quantumcunque erant viles, antecedebant eos, & semper primum locum & summum tenebant: immò sæpè oportebat eos post eorum posteriora sedere. Iracundi multum Iracundia. & indignantis naturæ sunt: & etiam aliis hominibus plus sunt mendaces, & ferè nulla veritas invenitur in eis. In Mendacitas. principio quidem sunt blandi, sed in fine pungunt ut scorpio. Subdoli sunt & fraudulenti, & si possunt astutia Fraudulentia. circumveniunt omnes. Homines sunt immundi, sumendo Sordes. cibum & potum, & aliis factis suis. Qui cum volunt

1246.

aliquid mali facere aliis hominibus, miro modo occultant, ut prævidere non possint, vel contra eorum astutias reTemulentia. medium invenire. Ebrietas honorabilis est apud eos: &

Cibi.

quum multum quis bibit, ibidem rejicit, nec propter hoc Extortio. dimittit quin iterum bibat. Valdè sunt cupidi & avari, exactores maximi ad petendum: tenacissimi retentores, & Crudelitas. parcissimi donatores. Aliorum hominum occisio pro nihilo est apud illos. Et, ut breviter dicam, omnes mali mores eorum propter prolixitatem in scripto redigi non possunt. Cibi eorum sunt omnia quæ mandi possunt. Comedunt canes, lupos, vulpes, & equos; & in necessitate carnes humanas. Unde quando pugnaverunt contra quandam civitatem Kytaorum, ubi morabatur imperator ipsorum; eam obsederunt tam diu, quod defecerunt ipsis Tartaris omninò expensæ. Et quia non habebant quòd manducarent omninò, tunc accipiebatur de decem hominibus unus ad manducandum. Abluviones etiam quæ egrediuntur de jumentis cum pullis manducant. Imò vidimus etiam eos pediculos manducare: vidimus etiam eos comedere mures. Mensalibus & manutergiis non utuntur: panem non habent, nec olera, nec legumina, nec aliquid aliud nisi carnes: & tam paucas habent, quòd aliæ nationes vix inde vivere possent. Cum pinguedine carnium multum polluunt manus: quando verò comederunt, tunc manus ad ocreas suas, vel ad gramina, vel ad aliquid talium tergunt. Solent etiam honestiores habere aliquos panniculos parvos, cum quibus ultimo tergunt manus, quando carnes manducarunt. Cibum unus eorum incidit, & alius accipit cum puncto cultelli morsellos, & unicuique præbet, quibusdam plus, quibusdam minus, secundum quod plus vel minus volunt eos honorare. Scutellas non lavant, & si aliquando cum brodio lavant carnium, iterum cum carnibus in olla reponunt. Ollas etiam vel caldaria, vel alia vasa ad hoc deputata si abluunt, simili modo lavant. Apud eos est magnum peccatum, si de cibo vel potu perire permittatur aliquid. Unde ossa, nisi priùs extrahatur medulla, dari canibus non permittunt. Vestes etiam non lavant, nec lavari permittunt, & maximè quo tonitrua ab illa

« PreviousContinue »