Page images
PDF
EPUB

quos

1246.

adulterii.

hora incipiunt donec desinant. Lac jumentinum bibunt in maxima quantitate si habent: bibunt etiam ovinum, caprinum, vaccinum, & camelorum. Vinum, cervisiam, & medonem non habent, nisi ab aliis nationibus mittatur, vel donetur eisdem. In hyeme, nisi divites sint, lac jumentinum non habent. Millium cum aqua decoquunt, quod tam tenue faciunt, quòd non comedere sed bibere possunt. Et unus quisque ex eis bibit cyphum unum vel duos in mane, & nil plus in die manducant. In sero unicuique parum de carnibus datur, & brodium de carnibus bibunt. In æstate autem, quia tunc habent satis de lacte jumentino carnes rarò manducant, nisi fortè donentur eis, aut venatione aliquam bestiam ceperint, sive avem. Legem etiam sive Pana consuetudinem habent occidendi virum & mulierem in adulterio invenerint manifestè. Similiter & virginem si fornicata fuerit, mulierem occidunt & virum. Si aliquis invenitur in præda vel in furto manifesto in terra potes- Furti. tatis eorum sine ulla miseratione occiditur. Item si aliquis Arcani eorum deundat consilium, maximè quando volunt ire ad evulgati. bellum, centum plage dantur super posteriora, quanto majores dare cum baculo magno unus rusticus potest. Item quando aliqui de minoribus offendunt in aliquo à suis majoribus non parcitur eis, sed verberibus graviter affliguntur. Item inter filium concubinæ & uxoris nulla est differentia, sed dat pater unicuique eorum quod vult, et si est de genere ducum, ita est dux filius concubinæ, sicut filius legitimus. Et cum unus Tartarus habet Πολυγαμία. multas uxores, unaquæque per se suam stationem, & familiam habet: & cum una comedit, & bibit, & dormit una die, & altera die cum alia. Una tamen ex ipsis major est inter alias, & frequentius cum illa quam cum aliis commoratur. Et cum tam multæ sint inter se tamen de facili non contendunt. Viri nihil operantur omninò exceptis sagittis & etiam de gregibus aliquantulam habent curam, sed venantur, & exercent se ad sagittandum : Omnes enim à parvo usque ad magnum sagittarii sunt & boni. Et statim pueri eorum, cum sunt duorum annorum vel trium, incipiunt equitare. Equos eorum regunt

1246.

[I. 27.]

& currunt in eis: & dantur eis arcus secundùm suam ætatem, & instruunt ad sagittandum. Agiles enim sunt & audaces valdè. Virgines & mulieres equitant, & agiliter in equis currunt ut viri. Vidimus enim eas arcus & pharetras portare. Et tam viri quàm mulieres diu in equitando possunt durare. Brevissimas habent strepas: equos valdè custodiunt: imo rerum omnium sunt magni conservatores. Mulieres eorum omnia operantur. Pellicia, vestes, calceos, ocreas, & omnia opera quæ de corio Meta incog fiunt. Currus etiam ducunt & reparant, camelos onerant, & velocissimæ sunt & strenuæ in omnibus operibus suis: fœmoralibus omnes utuntur: aliquæ, sicut viri, sagittant.

Fæminæ

nitæ eodem

modo vestiuntur.

Tartaria populi. Tartar fluvius.

De ipsorum Imperio. Cap. 5.

Icto de eorum consuetudinibus, dicendum est de

Deorum imperio. Et primò de ipsius principio.

Secundò de principibus ejus. Tertio de dominio Imperatoris & principum. Terra quædam est in partibus Orientis, de qua dictum est suprà, quæ Mongol nominatur. Hæc terra quondam quatuor populos habuit. Et unus Mongol, id est, magni Mongali vocabatur. Secundus Sumongol, id est Aquatici Mongali. Ipsi autem se ipsos Tartaros appellabant, à quodam fluvio, qui currit per terram eorum, qui Tartar nominatur. Alius appellatur Merkat, quartus Metrit. Hii populi omnes unam formam personarum, & unam linguam habebant: quamvis inter se per principes & provincias essent divisi. In terra Cyngis ortus Yeka-Mongol fuit qui vocabatur Cyngis. Iste incepit res gesta. esse robustus venator coram Domino. Didicit enim homines furari, rapere, prædari. Ibat autem ad alias terras, & quoscunque potuit capere, & sibi associare non demittebat: homines verò suæ gentis ad se inclinabat, qui tanquam ducem ipsum sequebantur ad omnia malefacta. Hic autem incepit pugnare cum Sumongal, sive Tartaris, postquam homines aggregaverat sibi, & interfecit ducem eorum, & multo bello omnes Tartaros sibi subjugavit & in suam servitutem redegit. Post hæc cum omnibus his pugnavit, cum Merkat, qui erant positi juxta

1246.

terram Tartarorum, quos etiam bello sibi subjecit: Inde procedens pugnavit contra Metritas, & etiam illos devicit. Audentes itaque Naymani, quod Cyngis erat taliter Naymani. elevatus, indignati fuerunt. Ipsi enim habuerunt Imperatorem, qui fuerat strenuus valdè, cui dabant tributum omnes nationes prædictæ. Qui debitum universæ carnis exsolvens, filii ejus successerunt loco ejus; sed juvenes erant & stulti, & populum nesciebant tenere: sed invicem Fratres divisi erant & scissi : unde medio tempore Cyngis erat discordantes taliter exaltatus, nihilominus insultum faciebant in terras oppressi. superius annotatas, viros & mulieres, & pueros occidebant, & capiebant prædam eorum. Cyngis hoc audiens, omnes sibi subjectos homines aggregavit. Naymani & Kara Kara Kitai. Kitai, id est, nigri Kitai, ex adverso in quandam vallem strictam inter montes duos, per quam nos euntes ad imperatorem eorum transivimus, similiter conveniunt : & commissum est prælium, in quo Naymani & Kara Kitai a Mongallis sunt devicti, & major pars eorum occisa : & alii qui evadere non potuerunt in servitutem redacti sunt. In terra autem prædictorum Kara Kytaorum Occaday can Occoday can. filius Cyngis can, postquam positus fuit imperator, quandam civitatem ædificavit, quam ||Omyl appellavit. Propè || Vel Chanyl. quam ad meridiem est quoddam desertum magnum, in quo sylvestres homines pro certo habitare dicuntur, qui Homines nullo modo loquuntur, nec in cruribus habent juncturas: sylvestres. & si quando cadunt, per se surgere sine adjutorio aliorum minimè possunt, aliquantam tamen habent discretionem. Mongali autem in terram eorum revertentes se contra Kytaos in prælium præparaverunt, qui castra moventes terram eorum intraverunt. Imperator autem Kytaorum De mutua hoc audiens venit contra eos cum exercitu suo; & com- victoria missum est prælium durum; in quo prælio Mongali Kytaorum. Mongalorum fuerunt devicti: & omnes nobiles Mongallorum qui Tartarorum erant in prædicto exercitu fuerunt occisi usque ad septem. Kytaina Cyngis verò & alii qui remanserunt in terram suam clades. fugerunt. Et quum aliquantulum quievisset Cyngis, præparavit se rursus ad prælium & contra terram Huyrorum processit ad bellum. Isti homines Christiani

1246.

de secta Nestorianorum erant, quos etiam bello devicit, & eorum literas acceperunt. Nam prius scripturam aliquam Nova victoria non habebant. Nunc autem eandem literam Mongallorum

litera.

Vel Saruiur.
Vel Karanita-

rum.

Vel Hudirat.

Argentum loco lapidum in hostem pro

jectum.

[I. 28.] Kytai victi.

Cyngis salutatur Imperator. Kythaia pars in mari posita. Kytaorum litera,

religio.

appellant. Inde processit contra terram Saruiuorum, & contra terram Karavitarum, & contra terram Voyrat, & contra terram Comana, quas terras omnes devicit. Inde est in terram suam reversus. Et cum aliquantulum quievisset, convocatis omnibus gentibus supradictis, contra Kytaos ad bellum processit, & cum diu contra eos pugnasset magnam partem terræ Kytaorum vicerunt: Imperatorem autem eorum concluserunt in sua civitate majori : quam cum tam diu obsiderunt, quod exercitui defecerunt expensæ, & cum non haberent quod manducarent, præcepit illis Cyngis can, quod de decem hominibus unum darent ad manducandum. Illi autem de civitate pugnabant viriliter contra illos sagittis & machinis: Et cum deficerent lapides, pro lapidibus projecerunt argentum, & maximè liquefactum. Civitas enim hæc multis divitiis erat plena. Et cum diu pugnassent, & eam bello vincere minimè possent, fecerunt unam magnam viam sub terra ab exercitu usque ad mediam civitatem, & aperientes subitò terram, eis nescientibus prosilierunt in medio civitatis, & pugnabant cum hominibus civitatis, & illi qui erant extra simili modo pugnabant, & concidentes portas intraverunt civitatem : & occidentes Imperatorem & homines plures, civitatem possidebant: & aurum & argentum, & omnes divitias abstulerunt. Et cum terræ prædictæ Kytaorum suos homines præfecissent, in terram propriam sunt reversi. Et tunc Imperatore Kytaorum devicto factus est Imperator. Quandam autem partem terræ Kytaorum, quæ posita est in mari, usque in hodiernum diem nullatenus devicerunt. Kytai autem, de quibus superiùs diximus, homines sunt Pagani, qui habent literam specialem: & habent novum & vetus Testamentum ; & habent vitas patrum, & Eremitas & domos quasi Ecclesias factas, in quibus orant temporibus suis: Et dicunt se quosdam sanctos habere. Unum Deum colunt: Dominum nostrum Jesum Christum honorant, & credunt vitam æternam, sed minimè bap

1246.

Comanos de

vicit.

tizantur. Scripturam nostram honorant & reverentur : Christianos diligunt, & Ecclesias faciunt plures. Homines benigni & humani satis videntur : barbam non habent, & in dispositione faciei satis concordant cum Mongalis, non tamen sunt in facie ita lati. Linguam propriam habent: Opificiorum meliores artifices non inveniuntur in toto mundo in laus. omnibus operibus, in quibus solent homines exercitari. Terra eorum est opulenta valdè in frumento, vino, auro, argento, & serico, & omnibus rebus in quibus solet sustentari humana natura. Et cum aliquantulum quievissent, suos exercitus diviserunt. Unum de filiis Tossuch Thossuch can nomine, quem etiam Can appellabant, id est Imperatorem, Cyngis filius misit cum exercitu contra Comanos, quos multo bello devicit: & postquam vicerat eos in terram suam revertebatur. Alium etiam filium misit cum exercitu contra Indos; qui minorem Indiam devicerunt. Hii autem India minor nigri sunt Saraceni, qui Ethiopes nuncupantur. Hic debellata. autem exercitus contra Christianos, qui sint in India majori in pugnam processit. Quod audiens rex terræ illius, qui vulgò Præsbyter Johannes appellatur, venit con- Presbyter tra eos exercitu congregato. Et faciens imagines cupreas hominum in sella posuit super equos, ponens ignem interius, & posuit hominem cum folle post imaginem cupream super equum: & cum multis imaginibus, & equis taliter præparatis venerunt contra prædictos ad pugnandum. Et cum ad locum prælii pervenissent, istos equos unum juxta unum præmiserunt. Viri autem, qui erant retro, posuerunt nescio quid super ignem qui erat in prædicta imagine, & cum follibus fortiter sufflaverunt. Unde factum est, quod de fumo illo aer est denigratus. Et tunc super Tartaros jecerunt sagittas, ex quibus multi Victoria de interfecti & vulnerati fuerunt. Et sic cum confusione eos Tartaris. de finibus suis ejecerunt: Et nunquam audivimus, quod ultra ad eos redierunt. Cum autem per deserta redirent,

Joannes :

ejusdem

stratagema.

canibus mon

in quandam terram venerunt in qua quædam monstra De monstrosis fœmineas imagines habentia reperierunt. Et cum inter- mulieribus & rogassent eas per multos interpretes ubi essent viri terræ illius, responderunt quod in illa terra quæcunque fœminæ

strosa narratio.

« PreviousContinue »