P. Virgilii Maronis Bucolica et Georgica

Front Cover
J. Vincent, 1829 - 284 pages

From inside the book

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 90 - Audieras, et fama fuit ; sed carmina tantum nostra valent, Lycida, tela inter Martia, quantum Chaonias dicunt aquila veniente columbas.
Page 35 - Teque adeo decus hoc aevi, te consule, inibit, Pollio, et incipient magni procedere menses, te duce, si qua manent sceleris vestigia nostri, irrita perpetua solvent formidine terras, ille deum vitam accipiet, divisque videbit 15 permixtos heroas, et ipse videbitur illis, pacatumque reget patriis virtutibus orbem.
Page 255 - Illa quidem, dum te fugeret per flumina praeceps, ' Immanem ante pedes hydrum moritura puella ' Servantem ripas alta non vidit in herba.
Page 48 - Apollo. 35 grandia saepe quibus mandavimus hordea sulcis, infelix lolium et steriles nascuntur avenae; pro molli viola, pro purpureo narcisso carduus et spinis surgit paliurus acutis. spargite humum foliis, inducite fontibus umbras, 40 pastores; mandat fieri sibi talia Daphnis; et tumulum facite, et tumulo superaddite carmen: 'Daphnis ego in silvis, hinc usque ad sidera notus, formosi pecoris custos, formosior ipse.
Page 192 - Optima torvae forma bovis, cui turpe caput, cui plurima cervix, et crurum tenus a mento palearia pendent; tum longo nullus lateri modus; omnia magna, pes etiam; et camuris hirtae sub cornibus aures. 55 Nec mihi displiceat maculis insignis et albo, aut iuga detractans interdumque aspera cornu et faciem tauro propior, quaeque ardua tota et gradiens ima verrit vestigia cauda.
Page 180 - Assyrio fucatur lana veneno, nec casia liquidi corrumpitur usus olivi ; at secura quies et nescia fallere vita, dives opum variarum, at latis otia fundis, speluncae, vivique lacus...
Page 42 - Linus ; huic mater quamvis atque huic pater adsit, Orphei Calliopea, Lino formosus Apollo. Pan etiam Arcadia mecum si judice certet, Pan etiam Arcadia dicat se judice victum. Incipe, parve puer, risu cognoscere matrem ; Matri longa decem tulerunt fastidia menses. Incipe, parve puer ; cui non risere parentes, Nec deus hunc mensa, dea nec dignata cubili est.
Page 188 - Aonio rediens deducam vertice Musas; primus Idumaeas referam tibi, Mantua, palmas, et viridi in campo templum de marmore ponam propter aquam, tardis ingens ubi flexibus errat Mincius et tenera praetexit harundine ripas.
Page 8 - Fortunate senex ergo tua rura manebunt. et tibi magna satis quamvis lapis omnia nudus limosoque palus obducat pascua iunco.
Page 91 - Tityre, dum redeo — brevis est via — pasce capellas, „et potum pastas age, Tityre, et inter agendum „occursare capro — cornu ferit ille — caveto.

Bibliographic information