For all thy pomp at home, thy fame abroad, Were worthless as the praise when slaves applaud, But that a firmer base thy power sustains, A proud exemption from despotic chains; That thou, of all the nations, thou alone Unaw'd by foreign Laws, rever'st thine own; That pois'd by Justice and confirm'd by might, Thou guard'st the Subject's and the Monarch's right, Whose just obedience and sage rule evince A free-born People and a generous Prince; That spite of wars, thine independent reign Internal Peace and Policy maintain.
UNDE hominum sese insinuans per pectora cunctos
Ducit amor Patriæ, cur hanc mirarier unam Hanc colére agnoscant blandâ dulcedine capti Hanc studiis ornare ardent, armisque tueri
Expediam, ut potero, paucis, causasque docebo.
Illud enim in primis moneo, et dabit ipsa fidem res, Nequis inexpletum Terræ natalis amorem
Affectusq; animi tantos divinitùs ortos
Credat, et ingenitos humanis mentibus esse;
Quippe quod ingenitum est, id vitæ tempore in omni Prodat se indiciis manifestis usque necesse est; At verò queis ridet adhùc puerilior ætas, Et nondum maturi habilis vigor ingenii vim Explicuit docuitque vices dignoscere rerum, Non illi, consueta modò sibi cætera restent Gaudia, non illi patriis excedere flentes
Sedibus, aut tenerâ virgo quasi matre relictâ Concipere inde solent memori sub mente dolores. Quare non istâ hæc fierì ratione putandum est.
Sed potiùs quia consuetudo pectora mulcens Vi tacitâ quâdam regit, et prædulcia fingit Omnia, et arcano mentem devincit amore.
Atque adeò indiciis fas hoe cognoscere certis Est tibi; nam positas sub iniquo sidere terras Si quis, et immitis semper patientia cœliuvimo dag? Barbara regna colat, nihilo tamen ardet in illis t Segniùs, et toto hæc miratur pectore, quam sion met Divitias Natura suas profuderat illice
Passim, et floruerant anni ridentis honores:
Quid Libya memorem semper ferventis arenas, Quid porrò regionem illam, quà frigore semper Fama est occludi cœlum intractabile, fines Propter Hyperboreos gelidique Carambusis undam? Illic nec latitans hederæ Philomela sub umbrâ Dulce melos resonat, nec verno tempore flores Lætifici pingunt, nec odora rosaria terram; Non oleæ segetesq; vigent, nec vinea fætu Purpureo, aut redolet pomis felicibus arbor.
Sed modico assuetus semper patiensq; laborum Incola difficilem vitam colit horridus, inter Terribiles iras aquilonum, et turbine nimbos
Crebro incumbentes, et inhospita flabra procellæ. Ille tamen patrio victum de more petitum
Exiguosque lares et tecta mapalia cannâ, Pauperiemque humilem in consuetis sedibus, ante Auratasque domos, atque ante palatia regum Ponit, et his felix penitus sibi plaudit in agris. Quò magis haud aliâ credas ab origine nasci Mirandum patriæ semper ridentis amorem.
Porrò infelicis mentem sævi unde dolores Exulis exaniment, quô tantum vulnere corda Percita succumbant, cùm jam natalia fletu
Rura miser, charosque lares et limina nota
Linquit, et extremum vix edit denique linguâ Deficiente Vale-sedes cur respicit illas
Pallida perfusus guttis rorantibus ora? Scilicet haud illum subeundæ infamia pœnæ Tantum dura movet, nec sæva pericula terrent, Non agri neque mordet opum jactura suarum, Sed quôd cuncta sibi puncto videt unius horæ Mutari, cœtus hominum, et consueta locorum, Ruraque quæ toties lætus peragraverat, et quas Longa dies animo notas adjunxerat ædes:
Hoc est quôd gemitus hoc quôd suspiria surgant. Ergo errans tacitus peregrino in litore tristes Ille suos animo casus, et flebile fatum Usque adeò meditatur et in deserta recedens Avia, præteritos lustrat non immemor agros; Atque ibi vocali mulcens vel arundine curas, Vel docto citharam pertentans pollice, notum Attigerit si forte melos memorataque quondam Carmina (cum pulsus nondum natalibus arvis Esset, et incolumis staret fortuna suorum,) Tum vero lacrymæ fluere et concussa moveri Pectora, et exoritur luctûs miranda cupido.
Et velut anteacti forsit lustrantibus ævi
Tempora, si quando subeant loca dulcia nobis Quæ pueros fovere, atq; in queis lusimus olim Limina, perfusas illâ dulcedine mentes
Mixta subit tacito quôdam mærore voluptas, Ille suo haud aliter multum indulgere dolori Gaudet, et æternum pascit sub pectore vulnus.
Neve feros ideo credas crevisse dolores
Quod sibi fracta domûs tantum fortuna labascit, En tibi qui terras alio sub sole jacentes Finibus avecti patriis, melioribus ultrò Auspiciis petiere; vides ut sæpe dolorem Corde premant tacitum, quamvis arrideat illis Usque adeò fortuna favens, placidoque tenore Semper eant miseris immunes luctibus anni: I, pete quos stimulans amor irrequietus habendi : Impulit, ut Patriam, placidæq; domestica vitæ Gaudia posthabeant cupidi, et conquirere summas Enitantur opes, uberrima regna Mysoræ
Inter, et assiduis sitientes solibus Indos.
His tamen his etiam videas quam sæpe recursans Prædulcis Patriæ mentem contristat imago, Quosque reliquerunt sedes mirantur, et alto Multa recordantes secum sub pectore versant. Ergo illis etiam media inter festa, dapesque
« PreviousContinue » |