Page images
PDF
EPUB

Lætificas, turbari animi, tristique dolores

Fronte sedent, tremuloque micant in lumine guttæ.

Sæpe etiam in somnis, si vera est fama, relicta
Ante oculos astare domus, astare videntur
Cætus amicorum, et perfusi fletibus ora

Sæpius amplexus blandos inferre parentes :
Audiri et voces" Heu! quid speciosa sequendo
"Deserere hæc properas multum majoris habenda,
66 Atque per ambages frustra palare, viarum
"Inscius, et studio circumvectaris inani?"
Ast illi somnis miserum trepidare fugatis
Continuò, et miro corda accenduntur amore,
Antiquas iterum patrum convisere sedes,t
Atque oculos dulci specie saturare suorum➡
Nequicquam! quoniam stridens immitibus undis....
Distinet Oceanus, tractusq; immanis aquarum.

Denique jactatus sævuum incumbentibus Euris:
Navita, cum portus tutos et littora tandem
Attigerit peregrina, quibus consistere fessus

Et reliquum incolumis vitæ decurrere posset,
Dei age, quid patriam perstat conquirere ? dic quid
Tranat Atlantæi fragili rate magna profunda
Æquoris, et quanquam violento turbine venti

1

Omne salum perflent, pluviis e nubibus atrox
Tempestas glomerata ruat, tamen ille minaci
Credere se cœlo, pelagisque sonantibus audet?
Nimirùm noto rursus requiescere lecto
Dilectosque ardet curam lustrare penates---
Hoc pro tot cœli mariumque laboribus unum
Expetit, hoc animo multum prægestit apisci.

Usque adeò assiduæ vis consuetudinis ingens
Efficit, ut mirâ quâdam dulcedine cunctos
Ducat amor patriæ, penitusq; ardere sub altis
Mentibus, et toto dominari in pectore possit.
Ergo etiam et studiis hanc exornare laborant
Semper, ob hanc animas certant effundere letho.
Sic olim Graiæ gentes sic maxima Roma
Egregiâ viguere diu virtute suorum.

At Tu, quanto alias felix Brittannia gentes

Laudibus exsuperas, tanto magis et tibi prolem

Obstrictam ingenti studio et pietate fideli

Optima mater, habes: Non, quod maria onınia circùm
Ingenti premis imperio, quôd litore in omni

Tot tibi navali surgunt ex ære tropæa;
Non quôd longinqui domitis a finibus orbis
Eoas submittat opes tibi discolor Indus

Non tuus ingenti Thamesis quòd fluminis undâ
Convecta extremi excipiat commercià mundi—
Sed quôd sola tuis servìlia vincula natis

Demere, quôd sancto legum moderamine nôsti
Imperium validum firmare; quôd omnibus æquum
Consulis, atque acres populos cum rege potenti
Concilias, quôd amica tuis laté otia regnis

Et dulci instauras sub Libertate quietem.

THE SYLPHS;

OR,

THE ROSICRUCIAN ISLAND.

A DRAMATIC POEM,

INSCRIBED

TO THE MEMORY OF A LADY,

FOR THE AMUSEMENT OF WHOSE FAMILY IT WAS

ORIGINALLY COMPOSED.

[ocr errors]
« PreviousContinue »