Page images
PDF
EPUB
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors]

Qualis fuerit hujusce operis author, scire siquis desiderat, inscriptum ipsius monumento in Eccl. Cath. Ædis Christi Oxon, Epitaphium, quod sequitur legat.

Hanc juxta Columnam S. E.

GEORGIUS SMALRIDGE, S.T.P.
EPISCOPUS BRISTOLIENSIS,

Hujus Ædis ornamentum Alumnus,
Columen atque præsidium Canonicus et Decanus.

Huc e Schola Westmonasteriensi migravit,
Literis, Græcis præsertim et Latinis, instructissimus :
Quas quidem non libarat modo, sed hauserat, concoxerat,
In succum ipsum et sanguinem converterat.
His fundamentis feliciter positis,

Statim inter Adolescentes Academicos
In omni scribendi genere excelluit;
In omnes scientias et Ipse facile penetravit,
Et aliis, pro eximia illa, qua pollebat,
Et distincte intelligendi et dilucide explicandi facultate,
Facilem aperuit viam.

E sacris vero Literis quos perceperat fructus,
Ita mature in lucem protulit,

Ut illius

In Concionibus frequenter habitis,
Eloquentiam virilem pietate multa perfusam;
In Scriptis, quibus adhuc Iuvenis contra Pontificios
Tum insolentius se jactitantes certavit,
Doctrinam, Nervos, Gravitatem;
In Cathedra,

Ubi Regij Professoris vices sustinuit,
Enucleate disserendi disputandique Solertiam
Uno ore collaudarit hæc Academia.

Neque vero eruditus Theologus audire maluit,
Quam Pastor fidus et sedulus.

Ad novam itaque apud Westmonasterienses Capellam
Importuna populi voce accersitus,

Suscepto a se muneri totus incubuit;

Idque, tum publice docendo, tum privatim monendo,
Per annos ultra viginti

Multo cum audientium fructu explevit.

[blocks in formation]
« PreviousContinue »